Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX) header
Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX) profile picture

Circulus Latinus Mexicanus (#CDMX @mexico) a fautoribus Latinitatis apud Universitatem Nationalem Autonomam Mexicanam (@UNAM_MX) constitutus || Usu & lusu.

Joined February 2022
Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)Photo by Circulus Latinus Mexicanus (@C_LatinusMX)
Nihil est Mexici non magnopere laudandum (Francisco Cervantes Salazar, 1554)
1
11
588
Hoc anno, cum nobis feriæ iam adsint, paulumque quietis a muneribus quotidianis detur, aliquid novi temptare volumus. Nempe cum in sessionibus Circuli Latini Mexicani solitis plerumque excerpta ex variis operibus atque authoribus legenda proponantur, quidni his diebus occasionem,
🤖 Made with AI
1
2
11
380
ut quoddam opus legamus integrum, sumemus? Itaque opus perlegere decrevimus hoc: Dissertationem ludicro-seriam authore Jacobo Josepho Labbe Selenopolitano anno 1778 editam. Causæ, cur hoc opus huic incepto aptum iudicaverimus, sunt præcipue duæ:
1
67
Nunc, postquam turma Bohemica pedifollio¹ Danicam superavit, ob eamque rem decretum est, ut adversus turman Mexicanam in proximo certamine mundano pediludario² certaret, homines disportuum³ periti in memoriam reducerunt hoc: manus Mexicana et Bohemica inter se contenderunt...
1
1
140
anno 1962 (cum certamen mundanum in Chilia celebrabatur) et Mexicum ex eo certamine palmam reportavit (vicit tria puncta⁴ acquirens, dum altera tantum unum obtinuit). Quin etiam haec victoria fuit prima turmae Mexicanae in certaminibus mundanis.
1
1
68
In studio cuiusque linguæ duo attendantur, lectio facilis, & applicatio præceptorum grammatices. Primo pueris in manum detur author probatus: deinde explicetur textus, tertio excerpantur partes orationis, quarto excerptis applicentur præcepta et regulæ grammatices (Alstedius).
2
141
Incipe, dimidium facti est coepisse, supersit Dimidium rursum, hoc incipe et efficies. #Ausonius #Latin #Latine #LatinLanguage
2
5
1,024
• Latine loquendi usus severe in primis custodiatur, ita ut in omnibus, quae ad scholam pertinent, nunquam liceat uti patrio sermone, notis etiam adscriptis, si qui neglexerint: eamque ob rem Latine perpetuo Magister loquatur.
1
1
1
3
433
• Omnes quidem, sed praecipue humaniorum litterarum studiosi, Latine loquantur. (Ratio atque institutio studiorum Societatis Iesu, 1599)
3
103
En hodie partu sub liminis editus oras Christus Bethlemae est, victo dominabitur orbi… Ite modo atque hinc vos Bethlemae ad limina ferte, et puerum in praesepe alto spectate iacentem. (Alexander Rosaeus, "Virgilii evangelisantis Christiados libri XIII", 1659)
1
1
3
227
Proprietas sermonis Latini mature ac diligenter est cognoscenda, ut non tantum orationem componere, sed loqui Latine, et ea quae usus quotidianae vitae postulat, efferre commode atque eleganter possimus (Josephus Juventius, 1703) #Latine #Latin #LinguaLatina
2
6
879
Ars artium, hominem formare, versatilissimum et perplexissimum omnium animalium. #GregoriusNazianzenus #Latine #Latin #LatinLanguage
115
Certus ego sum, si hodie resurgeret Cicero, scholasque ingressus nostras, scriptis suis balbutientem pueritiam sic macerari videret, aut rideret profecto, aut indignaretur. #Comenius #Latine #Latin #LatinLanguage
1
1
311
Si ipsa ratio minus perficiet, ut mortem neglegere possimus, at vita acta perficiat, ut satis superque vixisse videamur #Cicero #Latine #LatinLanguage
1
290
Latinitatis studium apud Circulum Latinum Mexicanum renovabitur una cum hoc spatio semestre in Universitate Mexicana proximo die Martis a.d. VII Kal. Sept. Convenite, quotquot estis sodales!
2
6
290
Est illustre quiddam Latinus sermo, ingenuum, perspicuum, tricis et ambagibus carens. #IacobusFacciolati #Latine #Latin #LinguaLatina
3
5
712
Interea Musis animus, dum mollior, instet et quae mox imitere legat; nec desinat umquam tecum Graia loqui, tecum Romana vetustas. #Claudianus #Latin #Latine #LinguaLatina
2
220
Cur non tales potius erigimus scholas, ex quibus aetas iuvenilis non minorem capere possit voluptatem, quam si dies totas lusitandis nucibus conterat? (Martinus Lutherus, 1525).
1
7
309
Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis; is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus. #Plautus #Latine #Latin #LinguaLatina
8
303
Schola, ex vero suo fine, nihil esse debet nisi humanitatis officina, et vitae praeludium: ubi omnia quae hominem faciunt hominem, tractentur. #Comenius #Latine #Latin #LinguaLatina
1
8
367
Cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas. #Seneca #Latine #Latin #LinguaLatina
3
168
Salvete, sodales! Ecce volumus aliquid magni vobis nuntiare! Longo post tempore nobis licebit studium Latinitatis tandem aliquando resumere. Hoc spatio semestri conventicula hebdomadalia curabimus habenda quoque die Mercurii
1
1
10
263
ab hora secunda ad horam quartam pomeridianam—apud Mexicopolitanos—in aedificio altero Facultatis Studiorum Philosophiae Litterarumque apud Universitatem Mexicanam. Quod si vobis colloqui una nobiscum libebit licebitque, scitote vos acceptissimos venturos.
1
84