Raúl Romo (@raulromoe) header
Raúl Romo (@raulromoe) profile picture

Profiteor paedagogiam Latinam ac Graecam || Profesor @CCHUNAM @CCHAzcapoUNAM @filos_unam @UNAM_MX #CDMX || non officium in docendo spectans, sed adfectum

Ciudad de México
Joined May 2013
Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)
Circulus Latinus Mexicanus ✨👇🏻
salvī sītis, cārī sodālēs! ecce inceptum quod nunc prōpōnimus quodque iam prīdem in mente habuerāmus, sed prae morbō corōnāriō nōn nisī hōc tempore ēdere potuimus. gaudiō maximō afficimur vōs invītantēs ad novissimum Circulum Latīnum Mexicānum...
1
4
Quisque eruditorum non latius, quam sibi imperat: quod qui nostrum facit sapit. (Johannes Caselius)
4
169
Cum puero recreare animum ludisque vacare est desiderium, quo nihil opto magis.
6
226
Sermones iuventutis Latinos esse volumus. Præceptorem patrio sermone uti nolumus, nisi cum erit necessarium. Cum in scholas ingrediuntur pueri, & cum domum redeunt, cum colludunt, cum simul ambulant, cum obviam veniunt, sermo sit Latinus, aut Græcus. (Johannes Sturmius)
2
1
16
892
Absentem doleo, qui cum procul esse putetur, versatur praesens, occupat atque animum.
1
3
135
Mente mihi es praesens, licet absis corpore, mente te fruor, et totos te gero mente dies.* — *Authoris incerti. Repperitur in emblemate 97 Othonis Vaenii (1608).
2
6
196
Quod renuunt homines, natura aliquando ministrat, nam quae constituit vincula firma manent.
4
169
Ita finitam humanam esse naturam quilibet in sese deprehendet, ut in aliis cogitationibus saepe quis quaerat calamum scriptorium inter aures haerentem; saepe non videmus quod ante pedes est, si aliis negotiis et cogitationibus sumus districti. (Marius de Strachindis)
1
8
317
Comeni, semper tua iussa in mente revolvo, assidueque tua tractito magna opera.* -- *Comenius e vita decessit die 15 m. Nov. a. 1670 Amsterdami sepultusque est in oppido ‘Naarden’, ubi postea mausoleum exstructum est splendidum.
1
7
244
28/3/1592 - 15/11/1670
1
5
218
Si tua te meditata incursant: respice tempus quo meditata sient vana superfluaque.
3
126
Qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. (Horatius, Ars Poetica 412-415. Imago ex emblematis Othonis Vaenii a. 1612 confectis desumpta est)
10
324
Gloria nulla, dolor sequitur curasque revolvo. Si tenear parvo limite, laetus ero.
1
2
200
Ubi ad aedificandas urbes, arces, monumenta, armamentaria, nummus aureus impenditur unus, centum sunt impendendi in unicum adolescentem recte erudiendum, qui vir factus ad honesta quæque aliis dux esse possit.
1
2
7
231
Vir enim bonus & sapiens pretiosissimum est totius reipublicæ cimelion, in quo plus quam in splendidis palatiis, plus quam in auri & argenti acervis, plus quam in æneis portis & ferreis repagulis, situm est. (Martinus Lutherus)
2
89
Intuitus speculum deprendi signa sinistra: canities barbam μυστάκιονque notat.
2
109
Dum vires annique sinunt, tolerate labores:      Iam veniet tacito curva senecta pede. (Ovidius, Ars amatoria 2.669-670. Imaginem sculpsit Violante Vanni Italus)
2
9
301
Certissima et expeditissima ratio est linguam aliquam addiscendi, usu et exercitio, et per exempla: ardua, molesta, dura, ingrata, et infinitis difficultatibus praepedita per praecepta. (Eilhard Lubinus)
1
9
321
Num refert non esse hominem vernacula lingua cui Romana fuit? Vivit et exstat ea!
3
5
24
765
Exanimes hodie revenire feruntur alacres: exspectemus eos, excipiamus eos!* -- *Hodie Mexicani diem mortuis dicatum celebramus.
5
202
Volvitur en annus novus et venit inveteratus: et bona praestabit, nec mala deminuet.* -- *Nudius tertius XXXVIII vitae annum complevi.
3
156